
Libro de Horas de Luis de Orleans
www.moleiro.com
De Publicatione festorum mobilium in Epiphania Domini
A.D. MMXX
Noveritis, fratres carissimi,
quod annuente Dei misericordia,
sicut de Nativitate Domini nostri Iesu Christi gavisi sumus,
ita et de Resurrectione eiusdem Salvatoris nostri gaudium vobis annuntiamus.
Die viginti sex februarii dies Cinerum, et initium ieiunii sacratissimae Quadragesimae.
Die undecim aprilis sanctum Pascha Domini nostri Iesu Christi cum gaudio celebrabitis.
Die viginti quattuor maii erit Ascensio Domini nostri Iesu Christi.
Die triginta unum maii festum Pentecostes.
Die undecim iunii festum sanctissimi Corporis et Sanguinis Christi.
Die viginti novem novembris dominica prima Adventus Domini nostri Iesu Christi, cui est honor et gloria, per omnia saecula saeculorum. Amen.
In sollemnitate Epiphaniae Domini, V Ianuarii, anno Domini MMXX, Pontificatus Nostri octavo.
+ Ego, Christhian Gabriel Episcopus